Ibam forte via Triana, de
gravissimo quodam argumento meditans, sicut meus est mos, totus in
illo, officium enim mihi erat scribendi commentarium de novissima
nostri Circuli sessione in pulcherrimo oppido nomine Telde
habita afficiebarque non minimo angore propter magnitudinem laboris.
Accurrit mihi quidam tantum nomine notus: “Quid agis?” inquit.
“Suaviter, ut nunc est” respondi, tum ille “Canariensis
circulus quomodo tecum? Iucunda utiliaque agi apud vos audivi” hic
ego “Itane?” et ille “Fama tradit vos latinarum litterarum
amore flagrare”. Haec cum vera dixisset “Sane” respondi “nec
tres tantum sumus amici, immo plures, ac Romani omnes!”, tum ille
“Quomodo res nuperrime ordinastis?”. Hic ego “Occasio
iucundissima, ut solet” inquam “quarta quidem nobis fuit qua
convenimus atque ad maiora pervenimus”. Rogavit ille “Quid
fecistis?” tum ego “In primis nonnullas fabulas Graecas mirabili
modo enarratas minutatim explanavimus...” interpellavit ille
“Latine?”, ac sine mora respondi “Profecto, sic loqui solemus
adeo ut auctores melius intellegamus, insolitum nobis fuit quia
fabularum argumentum Laura moderatrix novissimis imaginibus confectum
nobis praebuit”. Hic ille incertus “Non est cur dubitem...”
inquit “dein quid fecistis?”. Narrare perrexi “Postea parva
fuit intercapedo qua, viribus nostris variis dulcibus refectis,
carmen quoddam Horatii legere coepimus” tum ille “Ain' tu? Quod
narras mirum mihi esse videtur. Audivi eum poetam esse gravem”.
Subridens respondi “Minime gentium! Sicut convivium bonum, carmen
elegantia factum auditoribusque gratum constat ex rebus quattuor: si
argumentum ad res nostras pertinet, si electus locus, si tempus
lectum, si exstat qui difficiles versus nobis enodet”. Hic ille de
tota re palam dubitans “Num versus intellexistis Horatii?” inquit
“magnum narras, vix credibile!”. Tum ego “Locus fuit amoenus,
tempus gratum ad legendum, moderatrix nostra omnes carminis
difficultates facillime
solvit, poema tandem ad nos omnes omnino pertinebat, nonne tibi
aliquando fuit molestus garrulus omnibus prope de tuis rebus
dubitans?”.
lunes, 21 de enero de 2019
domingo, 30 de diciembre de 2018
De tertia secundaque sessione
Conventiculi
tertii vesper adpetiuit diei Saturni 24 mensis Novembri. Hujus
sessionis noster dux nobis fuit Gulielmus, vir peritissimus litteris
tum latinis cum graecis, qui pagellas praebuit quibus locutiones,
imagines, exercitia atque nempe locum quoddam oculis lustravimus quod
vobis praebemus. Convenisse fertur amicos amicasque quibus maxime
ipse adsueverat: Ismael, Esther, Laura, Nagore ac Michaelis Angelus,
altero Michaele -malum!- absente. Veriti autem ne tempus nimis celer
elaberetur oculos ad litteras provolvere. Quisquis elata voce
paululum recitabat ac paragrapho lecto Gulielmus verbis suis facilius
rem reddebat. Tabullam geographicam (1) partitus est qua pauca
narravit de itinere Alexandri
Tertia Sessio by on Scribd
Paulo
post de tabula picta ad textum ipsum pertinente loquimur ipsius
quoque loci juncturis, verbis necnon variis orationis generibus
utendo: hoc modo eas memoriae mandare conati sumus.
Aliud
exercitium voluit nobis praebere neque ob temporem nimis celeriter
elapsum spes fuit hoc consequendi: agebatur enim de fabellam
scribendo verbis juncturisque quos modo didiceramus. Hac igitur de
causa haec dum scribo usus sum variis horum novis verbisque, ne
obliviscer lectionem pretiosissimam quae nobis recitare contigit.
Deest tantum addere nos superiore mense quoque convenisse: tam
studiosi legimus atque locuti sumus ut obliti essemus imaginem
capiendi; neque otium satis ad scribendum fuit. Mense decembro jam
denuo conveniemus, omnes vestrum venite frequentes ac nullo metu
afflicti: tempus erit jocandi!
miércoles, 3 de octubre de 2018
De prima sessione noviter habita (latine/hispanice)
Fortunate
evenit tandem ut apud insulas nostras Fortunatas conventiculum
fecissemus ad exercendam Vergilii linguam. Nempe fit eodem die quo
Matriti multi convenere ut
defensionem linguarum graecae latinaeque iure meritam postularent.
Neque
hoc primum fit apud nos: primum, ut sodalis nobis narravit, ipse
antea convenerat abhinc decem annos cum sacerdote quodam ut
latinitatem colerent; postea, quod adhuc mirum ac ignotum nobis est,
in indice quadam abhinc multos annos facta apparet nomen Circuli
Latini Canariensis cuiusdam, de quibus fautoribus seu participibus
nihil scimus. Sic renasci igitur potius quam nasci videmur ut phoenix
ille.
Convenimus
ergo in Las Palmas apud sodalis nostri Michaelis Angelis
scholam Salesianam nomine Sagrado Corazón de Jesús die octavo
Saturni mense Septembri hora quinta pomeridiana Michael Angelus,
Johannes, Nagore, Gulielmus, Laura, Esther, Lydia ac qui haec
scribit. Quaedam dulcia quasdamque potationes sumentes collocuti
sumus primum paululum. Paulo post coepimus binis in gregibus alius
alium quaerere de nomine, origine, et cetera, ut postea una certiores
factos fuissemus cuiuscuius nostrum. Quem ad finem maximi usui nobis
fuit pagella sumpta a pagina interratiale societatis Valentinae
'Collegium Latinitatis'.
Quo
facto iam linguis audacioribus denuo gregatim aspeximus tunc tabulam
pictam a Renato Magritte picta, cuius impressionem Gulielmus noster
eleganter curavit. Cuius quid cernitur, qua de causa, quem ad finem
longe ac iucunde dissertavimus.
DESIDERIVM PATRIAE by on Scribd
Tandem locum inusitatum tempus fuit legendi quod vobis libenter praebemus. Quisquis suo Marte oculis lustravit sententias, postea ipse, munus ducis agens, interrogata imposui atque aliis verbis una cum sodalibus enodare textum conatus sum.
De Canaria et de insulis ul... by on Scribd
Cum tempus defuisset convenimus nos
proxima in sessione relicto operam daturos. Quo facto sessione
peracta de variis locuti sumus usque ad tempus valere iubendi.___________________
(Hispanice)
Por
fortuna ocurrió finalmente que organizasemos una reunión en
nuestras islas Afortunadas para practicar la lengua de Virgilio. Por
cierto que esto ocurre el mismo día en el que muchos han acudido a
Madrid para pedir merecidamente la defensa de las lenguas clásicas.
No es la primera vez, sin embargo, que se da algo así en Canarias:
primero, como nos contó un compañero, porque él había quedado
hace ya diez años con un sacerdote para dedicarse a practicar latin;
en segundo lugar, lo que ún nos resulta increíble y extraño,
aparece en un índice de internet el nombre de un Circulus Latinus
Canariensis de cuyos creadores y partícipes nada sabemos. De este
modo parece que, más que nacer, renacemos, como el famoso fénix.
Nos
reunimos, pues, en Las Palmas, en el colegio Salesiano Sagrado
Corazón de Jesús de nuestro compañero Miguel Ángel, el día ocho
de septiembre a las cinco; vinieron Miguel Ángel, Iván, Nagore,
Guillermo, Laura, Esther, Lidia y el que escribe estas lineas. Con
algunas golosinas y bebidas a mano hablamos primero un poco entre
nosotros. Después comenzamos en grupos de dos a hacernos preguntas
unos a otros sobre nuestro nombre, lugar de residencia, etc., para
después todos juntos saber quién era cada uno de nosotros. Para
cuyo fin fue muy útil una página tomada de la página web del
Collegium Latinitatis
Hecho
lo cual, y ya roto un poco el hielo, nos reunimos otra vez por grupos
para ver un cuadro de Magritte, que Guillermo se encargó de imprimir
elegantemente, y de la cuál conversamos un rato acerca de lo que
veíamos, el sentido del dibujo, su finalidad, etc..
Finalmente
llegó el momento de leer el pasaje que les mostramos gustosamente.
Cada uno motu proprio recorrió las frases del texto. Después
yo, haciendo de guía, propuse preguntas e intenté explicar junto
con los todos los compañeros con otras palabras el texto. Como al
final no teníamos más tiempo quedamos en seguir el texto en la
siguiente sesión. Hecho lo cual hablamos distendidamente de varios
asuntos hasta que llegó el momento de despedirse.
Suscribirse a:
Entradas (Atom)