lunes, 21 de enero de 2019

DE QVARTA SESSIONE CIRCVLI LATINI CANARIENSIS (Gulielmus)


Ibam forte via Triana, de gravissimo quodam argumento meditans, sicut meus est mos, totus in illo, officium enim mihi erat scribendi commentarium de novissima nostri Circuli sessione in pulcherrimo oppido nomine Telde habita afficiebarque non minimo angore propter magnitudinem laboris. Accurrit mihi quidam tantum nomine notus: “Quid agis?” inquit. “Suaviter, ut nunc est” respondi, tum ille “Canariensis circulus quomodo tecum? Iucunda utiliaque agi apud vos audivi” hic ego “Itane?” et ille “Fama tradit vos latinarum litterarum amore flagrare”. Haec cum vera dixisset “Sane” respondi “nec tres tantum sumus amici, immo plures, ac Romani omnes!”, tum ille “Quomodo res nuperrime ordinastis?”. Hic ego “Occasio iucundissima, ut solet” inquam “quarta quidem nobis fuit qua convenimus atque ad maiora pervenimus”. Rogavit ille “Quid fecistis?” tum ego “In primis nonnullas fabulas Graecas mirabili modo enarratas minutatim explanavimus...” interpellavit ille “Latine?”, ac sine mora respondi “Profecto, sic loqui solemus adeo ut auctores melius intellegamus, insolitum nobis fuit quia fabularum argumentum Laura moderatrix novissimis imaginibus confectum nobis praebuit”. Hic ille incertus “Non est cur dubitem...” inquit “dein quid fecistis?”. Narrare perrexi “Postea parva fuit intercapedo qua, viribus nostris variis dulcibus refectis, carmen quoddam Horatii legere coepimus” tum ille “Ain' tu? Quod narras mirum mihi esse videtur. Audivi eum poetam esse gravem”. Subridens respondi “Minime gentium! Sicut convivium bonum, carmen elegantia factum auditoribusque gratum constat ex rebus quattuor: si argumentum ad res nostras pertinet, si electus locus, si tempus lectum, si exstat qui difficiles versus nobis enodet”. Hic ille de tota re palam dubitans “Num versus intellexistis Horatii?” inquit “magnum narras, vix credibile!”. Tum ego “Locus fuit amoenus, tempus gratum ad legendum, moderatrix nostra omnes carminis difficultates facillime solvit, poema tandem ad nos omnes omnino pertinebat, nonne tibi aliquando fuit molestus garrulus omnibus prope de tuis rebus dubitans?”.


No hay comentarios:

Publicar un comentario