sábado, 28 de septiembre de 2019

Tantummodo incepto opus est

Hodie fortunati revenimus. Qui? Johannis, Laura, Pilar ac Ismael. Sancti Johannis (Telde) viridarii1 in caupona conventum est.

Et Johannis et Laura aenigmata necnon variarum generum ludos attulere jucundissimos. Ismael vero vocabula ac colloquia ad familiam pertinentia quibus collocuti sumus.


Ecce sodales in thermopolio cerevisiis comitati

Proximus conventus die 9 mensis novembris erit. Interesse cuilibet licet discendi cupidi !


1Viridarium est locus virentibus arboribus herbisque amoenus

lunes, 21 de enero de 2019

DE QVARTA SESSIONE CIRCVLI LATINI CANARIENSIS (Gulielmus)


Ibam forte via Triana, de gravissimo quodam argumento meditans, sicut meus est mos, totus in illo, officium enim mihi erat scribendi commentarium de novissima nostri Circuli sessione in pulcherrimo oppido nomine Telde habita afficiebarque non minimo angore propter magnitudinem laboris. Accurrit mihi quidam tantum nomine notus: “Quid agis?” inquit. “Suaviter, ut nunc est” respondi, tum ille “Canariensis circulus quomodo tecum? Iucunda utiliaque agi apud vos audivi” hic ego “Itane?” et ille “Fama tradit vos latinarum litterarum amore flagrare”. Haec cum vera dixisset “Sane” respondi “nec tres tantum sumus amici, immo plures, ac Romani omnes!”, tum ille “Quomodo res nuperrime ordinastis?”. Hic ego “Occasio iucundissima, ut solet” inquam “quarta quidem nobis fuit qua convenimus atque ad maiora pervenimus”. Rogavit ille “Quid fecistis?” tum ego “In primis nonnullas fabulas Graecas mirabili modo enarratas minutatim explanavimus...” interpellavit ille “Latine?”, ac sine mora respondi “Profecto, sic loqui solemus adeo ut auctores melius intellegamus, insolitum nobis fuit quia fabularum argumentum Laura moderatrix novissimis imaginibus confectum nobis praebuit”. Hic ille incertus “Non est cur dubitem...” inquit “dein quid fecistis?”. Narrare perrexi “Postea parva fuit intercapedo qua, viribus nostris variis dulcibus refectis, carmen quoddam Horatii legere coepimus” tum ille “Ain' tu? Quod narras mirum mihi esse videtur. Audivi eum poetam esse gravem”. Subridens respondi “Minime gentium! Sicut convivium bonum, carmen elegantia factum auditoribusque gratum constat ex rebus quattuor: si argumentum ad res nostras pertinet, si electus locus, si tempus lectum, si exstat qui difficiles versus nobis enodet”. Hic ille de tota re palam dubitans “Num versus intellexistis Horatii?” inquit “magnum narras, vix credibile!”. Tum ego “Locus fuit amoenus, tempus gratum ad legendum, moderatrix nostra omnes carminis difficultates facillime solvit, poema tandem ad nos omnes omnino pertinebat, nonne tibi aliquando fuit molestus garrulus omnibus prope de tuis rebus dubitans?”.


domingo, 30 de diciembre de 2018

De tertia secundaque sessione



Conventiculi tertii vesper adpetiuit diei Saturni 24 mensis Novembri. Hujus sessionis noster dux nobis fuit Gulielmus, vir peritissimus litteris tum latinis cum graecis, qui pagellas praebuit quibus locutiones, imagines, exercitia atque nempe locum quoddam oculis lustravimus quod vobis praebemus. Convenisse fertur amicos amicasque quibus maxime ipse adsueverat: Ismael, Esther, Laura, Nagore ac Michaelis Angelus, altero Michaele -malum!- absente. Veriti autem ne tempus nimis celer elaberetur oculos ad litteras provolvere. Quisquis elata voce paululum recitabat ac paragrapho lecto Gulielmus verbis suis facilius rem reddebat. Tabullam geographicam (1) partitus est qua pauca narravit de itinere Alexandri
Tertia Sessio by on Scribd

Paulo post de tabula picta ad textum ipsum pertinente loquimur ipsius quoque loci juncturis, verbis necnon variis orationis generibus utendo: hoc modo eas memoriae mandare conati sumus. 


Familia Darei apud Alexandrum by on Scribd


Aliud exercitium voluit nobis praebere neque ob temporem nimis celeriter elapsum spes fuit hoc consequendi: agebatur enim de fabellam scribendo verbis juncturisque quos modo didiceramus. Hac igitur de causa haec dum scribo usus sum variis horum novis verbisque, ne obliviscer lectionem pretiosissimam quae nobis recitare contigit. Deest tantum addere nos superiore mense quoque convenisse: tam studiosi legimus atque locuti sumus ut obliti essemus imaginem capiendi; neque otium satis ad scribendum fuit. Mense decembro jam denuo conveniemus, omnes vestrum venite frequentes ac nullo metu afflicti: tempus erit jocandi! 


(1) http://www.atlassen.info/atlassen/velhagen/puthp03/picslarge/puthp1918k005.jpg