Ibam forte via Triana, de
gravissimo quodam argumento meditans, sicut meus est mos, totus in
illo, officium enim mihi erat scribendi commentarium de novissima
nostri Circuli sessione in pulcherrimo oppido nomine Telde
habita afficiebarque non minimo angore propter magnitudinem laboris.
Accurrit mihi quidam tantum nomine notus: “Quid agis?” inquit.
“Suaviter, ut nunc est” respondi, tum ille “Canariensis
circulus quomodo tecum? Iucunda utiliaque agi apud vos audivi” hic
ego “Itane?” et ille “Fama tradit vos latinarum litterarum
amore flagrare”. Haec cum vera dixisset “Sane” respondi “nec
tres tantum sumus amici, immo plures, ac Romani omnes!”, tum ille
“Quomodo res nuperrime ordinastis?”. Hic ego “Occasio
iucundissima, ut solet” inquam “quarta quidem nobis fuit qua
convenimus atque ad maiora pervenimus”. Rogavit ille “Quid
fecistis?” tum ego “In primis nonnullas fabulas Graecas mirabili
modo enarratas minutatim explanavimus...” interpellavit ille
“Latine?”, ac sine mora respondi “Profecto, sic loqui solemus
adeo ut auctores melius intellegamus, insolitum nobis fuit quia
fabularum argumentum Laura moderatrix novissimis imaginibus confectum
nobis praebuit”. Hic ille incertus “Non est cur dubitem...”
inquit “dein quid fecistis?”. Narrare perrexi “Postea parva
fuit intercapedo qua, viribus nostris variis dulcibus refectis,
carmen quoddam Horatii legere coepimus” tum ille “Ain' tu? Quod
narras mirum mihi esse videtur. Audivi eum poetam esse gravem”.
Subridens respondi “Minime gentium! Sicut convivium bonum, carmen
elegantia factum auditoribusque gratum constat ex rebus quattuor: si
argumentum ad res nostras pertinet, si electus locus, si tempus
lectum, si exstat qui difficiles versus nobis enodet”. Hic ille de
tota re palam dubitans “Num versus intellexistis Horatii?” inquit
“magnum narras, vix credibile!”. Tum ego “Locus fuit amoenus,
tempus gratum ad legendum, moderatrix nostra omnes carminis
difficultates facillime
solvit, poema tandem ad nos omnes omnino pertinebat, nonne tibi
aliquando fuit molestus garrulus omnibus prope de tuis rebus
dubitans?”.