domingo, 15 de diciembre de 2019

decembris conventus

Saturnalibus appropinquantibus convenimus apud nostram Pilarem caram. Dum loquebamur quidam Apolonius, rex Tyronis, apparuit fere nudus auxilium a nobis petens. Epulas ei praebuimus quas potuimus. Potabamus ac edebamus omnibus curis solutis atque quidquid veniebat in buccam dicebamus sine morosa cogitatione tamquam aequales. Finis pervenit sessionis neque circuli, qui die 18 mensis Ianuari denuo conveniet. Festum nativitatis quam faustum omnibus exoptamus!


Nempe, divinare potestis quibus locibus operam dedimus? :-)

sábado, 28 de septiembre de 2019

Tantummodo incepto opus est

Hodie fortunati revenimus. Qui? Johannis, Laura, Pilar ac Ismael. Sancti Johannis (Telde) viridarii1 in caupona conventum est.

Et Johannis et Laura aenigmata necnon variarum generum ludos attulere jucundissimos. Ismael vero vocabula ac colloquia ad familiam pertinentia quibus collocuti sumus.


Ecce sodales in thermopolio cerevisiis comitati

Proximus conventus die 9 mensis novembris erit. Interesse cuilibet licet discendi cupidi !


1Viridarium est locus virentibus arboribus herbisque amoenus

lunes, 21 de enero de 2019

DE QVARTA SESSIONE CIRCVLI LATINI CANARIENSIS (Gulielmus)


Ibam forte via Triana, de gravissimo quodam argumento meditans, sicut meus est mos, totus in illo, officium enim mihi erat scribendi commentarium de novissima nostri Circuli sessione in pulcherrimo oppido nomine Telde habita afficiebarque non minimo angore propter magnitudinem laboris. Accurrit mihi quidam tantum nomine notus: “Quid agis?” inquit. “Suaviter, ut nunc est” respondi, tum ille “Canariensis circulus quomodo tecum? Iucunda utiliaque agi apud vos audivi” hic ego “Itane?” et ille “Fama tradit vos latinarum litterarum amore flagrare”. Haec cum vera dixisset “Sane” respondi “nec tres tantum sumus amici, immo plures, ac Romani omnes!”, tum ille “Quomodo res nuperrime ordinastis?”. Hic ego “Occasio iucundissima, ut solet” inquam “quarta quidem nobis fuit qua convenimus atque ad maiora pervenimus”. Rogavit ille “Quid fecistis?” tum ego “In primis nonnullas fabulas Graecas mirabili modo enarratas minutatim explanavimus...” interpellavit ille “Latine?”, ac sine mora respondi “Profecto, sic loqui solemus adeo ut auctores melius intellegamus, insolitum nobis fuit quia fabularum argumentum Laura moderatrix novissimis imaginibus confectum nobis praebuit”. Hic ille incertus “Non est cur dubitem...” inquit “dein quid fecistis?”. Narrare perrexi “Postea parva fuit intercapedo qua, viribus nostris variis dulcibus refectis, carmen quoddam Horatii legere coepimus” tum ille “Ain' tu? Quod narras mirum mihi esse videtur. Audivi eum poetam esse gravem”. Subridens respondi “Minime gentium! Sicut convivium bonum, carmen elegantia factum auditoribusque gratum constat ex rebus quattuor: si argumentum ad res nostras pertinet, si electus locus, si tempus lectum, si exstat qui difficiles versus nobis enodet”. Hic ille de tota re palam dubitans “Num versus intellexistis Horatii?” inquit “magnum narras, vix credibile!”. Tum ego “Locus fuit amoenus, tempus gratum ad legendum, moderatrix nostra omnes carminis difficultates facillime solvit, poema tandem ad nos omnes omnino pertinebat, nonne tibi aliquando fuit molestus garrulus omnibus prope de tuis rebus dubitans?”.