sábado, 8 de febrero de 2020

Februarii conventus nuperrimus


Saturni dies octavus Februarii nos post nonnullas septimanas denuo garrientes invenit, nunc in urbe Teldense prope officinam ubi olim, ut ajunt, protinus post insulam captam a Hispanis saccharum conficiebatur. Illic legendo discimus commoda quae praebet circus ut puella quae nostris in deliciis sit allicietur, teste Sulmonense illo. Deinde auribus intentis locum intellegere ac anotare conati sumus scriptoris cujusdam qui mores Germanorum narrat. Scilicet sermones implevit epulae necnon dapes omnis generis -cervisia cernitur 'Tropical' quae híc conficitur. Proximas quoque sessiones constituimus et cito in lucem dies edamus ut cuicui convenire liceat. In proximum!





domingo, 15 de diciembre de 2019

decembris conventus

Saturnalibus appropinquantibus convenimus apud nostram Pilarem caram. Dum loquebamur quidam Apolonius, rex Tyronis, apparuit fere nudus auxilium a nobis petens. Epulas ei praebuimus quas potuimus. Potabamus ac edebamus omnibus curis solutis atque quidquid veniebat in buccam dicebamus sine morosa cogitatione tamquam aequales. Finis pervenit sessionis neque circuli, qui die 18 mensis Ianuari denuo conveniet. Festum nativitatis quam faustum omnibus exoptamus!


Nempe, divinare potestis quibus locibus operam dedimus? :-)

sábado, 28 de septiembre de 2019

Tantummodo incepto opus est

Hodie fortunati revenimus. Qui? Johannis, Laura, Pilar ac Ismael. Sancti Johannis (Telde) viridarii1 in caupona conventum est.

Et Johannis et Laura aenigmata necnon variarum generum ludos attulere jucundissimos. Ismael vero vocabula ac colloquia ad familiam pertinentia quibus collocuti sumus.


Ecce sodales in thermopolio cerevisiis comitati

Proximus conventus die 9 mensis novembris erit. Interesse cuilibet licet discendi cupidi !


1Viridarium est locus virentibus arboribus herbisque amoenus